Markus Vinzent's Blog

Thursday, 18 October 2012

Book of the 24 Philosophers

Liber viginti quattor philosophorum

 

< PROLOGUS>
Congregatis viginti quattuor philosophis, solum eis in quaestione remansit: quid est Deus? Qui communi consilio datis indutiis et tempore iterum conveniendi statuto, singuli de Deo proprias proponerent propositiones sub definitione, ut ex propriis definitionibus excerptum certum aliquid de Deo communi assensu statuerent.

I
DEUS EST MONAS MONADEM GIGNENS IN SE UNUM REFLECTENS ARDOREM.
Haec definitio data est secundum imaginationem primae causae, prout se numerose multiplicat in se, ut sit multiplicans acceptus sub unitate, multiplicatus sub binario, reflexus sub ternario. Sic quidem est in numeris: unaquaeque unitas proprium habet numerum, quia super diuersum ab aliis reflectitur.

II
DEUS EST SPHAERA INFINITA CUIUS CENTRUM EST UBIQUE, CIRCUMFERENTIA NUSQUAM.
Haec definitio data est per modum imaginandi ut continuum ipsam primam causam in vita sua. Terminus quidem suae extensionis est supra, ubi et extra terminans. Propter hoc ubique est centrum eius, nullam habens in anima dimensionem. Cum quaerit circumferentiam suae sphaericitatis, elevatam in infinitum dicet, quia quicquid est sine dimensione sicut creationis fuit initium est.

III
DEUS EST TOTUS IN QUOLIBET SUI.
Haec definitio data est secundum considerationem essentiae divinitatis in sua simplicitate. Cum non sit aliquid ipsi resistens, ipsa simul ubique tota ens, et etiam similiter super et extra, ubique non distrahitur defectu virtutis alicuius in ipsa deficientis, nec stat terminata virtute alieni dominantis.

IV
DEUS EST MENS ORATIONEM GENERANS, CONTINUATIONEM PERSEVERANS.
Haec definitio dicit vitam propriam secundum rationes diversas ipsius essentiae deitatis. Numerat enim se genitor gignendo; genitura vero verbificat se quia gignitur; adaequatur vero per modum continuationis <qui> se habet spirando.

V
DEUS EST QUO NIHIL MELIUS EXCOGITARI POTEST.
Haec definitio data est a fine. Unitas vero finis est et perfectio. Quod ergo sonat hoc, bonum est, et quanto magis, tanto magis bonum. Gaudium ergo veritatis omnis essentiae sua vita est, vita quidem omnis ab unitate, haec autem ab interiori indivisione. Quanto igitur magis unum, tanto magis vivit. Sua unitas summa est.

VI
DEUS EST CUIUS COMPARATIONE SUBSTANTIA EST ACCIDENS, ET ACCIDENS NIHIL
Haec definitio datur sub relatione. Subiectum quoque accidentis propria substantia est cum aliena. Quae aliena si recedit, perit accidens, id est proprietas agens. Relatione ergo ad primam causam omnis substantia accidens est, et accidens nihil, et substat nihil substantiae ut alienum. Substantia divina est ut substantia propria quae non fluit.

VII
DEUS EST PRINCIPIUM SINE PRINCIPIO, PROCESSUS SINE VARIATIONE, FINIS SINE FINE.
Haec definitio est secundum speciem data. Genitor vero primum capit ratione geniturae, sed non sic primo ut non prius. Genitus vero procedit generatione in finem, sed non recipit variationem natura medii. Intendit enim quod idem est finis vero nomine generantis et geniti, quia non est vita divina nisi unum medio tantum; sed non est finis ratione operis, ut quies et motus.

VIII
DEUS EST AMOR QUI PLUS HABITUS MAGIS LATET.
Haec definitio data est per effectum. In prima causa id a quo vita et est ipsum a quo vita tota. Igitur id ipsum est fons amoris in illo. Quod si rei creatae unitas generantis et geniti ad illam penitus se inclinat, revertendo per viam regressionis, tunc est id ipsum amor creaturae, prout ordinata est creatura ab ipso cui quanto magis te unificaveris, tanto exaltaberis et tanto elevabitur. Et hoc eius latere est.

IX
DEUS EST CUI SOLI PRAESENS EST QUICQUID CUIUS TEMPORIS EST.
Haec definitio est secundum formam. Totum quidem uno aspectu omnes partes videt, pars vero totum non videt, nisi diversis respectibus et successivis. Propter hoc deitas est successivorum totalitas. Unde intuitus eius unicus est, non consequenter factus.

X
DEUS EST CUIUS POSSE NON NUMERATUR, CUIUS ESSE NON CLAUDITUR, CUIUS BONITAS NON TERMINATUR.
Haec definitio patet per quartam et septimam. In posse creato, et primo inventus est numerus, secundum plura aut pauciora opera educentia possibile ad actum, quia, si sint infinita, impossibile dicitur. Eius enim quod fiet ab eo actu sunt infinita opera; unde subito operatur. Ubi vero est infinitus numerus ordinatus ad actum et invenitur resistens, non poterit evenire. Omne esse clausionem dicit finitatis alicuius. Unde a centro ad esse eius sunt operationes finitae. In divino esse non est sic, sed opera infinita a centro ad extimum et actum. Unde sua clausio infinita est et actu non impossibilis, nisi quia necesse existens. Unde sequitur quod etiam redeundo est interminata bonitas via securior ab esse in unitatem centri.

XI
DEUS EST SUPER ENS, NECESSE, SOLUS SIBI ABUNDANTER, SUFFICIENTER
Haec definitio formalis est, sed relata. Esse omne clausionem dicit. Superest igitur qui non clauditur. Et necesse quia malum non habet, quia non clauditur, sed infinita possibilitate. Nec sic distrahitur suum superesse quin redeat a se in se, et non totum indigenter, sed exuberanter.

XII
DEUS EST CUIUS VOLUNTAS DEIFICAE ET POTENTIAE ET SAPIENTIAE ADAEQUATUR.
Voluntas, scire et posse principia sunt actionis in creaturis. Non aequalia sunt quia voluntas est deformior quam scire et posse. Mihi quidem natura coartavit posse, correptio vero scire, sed remanet voluntas non coacta usque ad elongationem perpetuam.

XIII
DEUS EST SEMPITERNITAS AGENS IN SE, SINE DIVISIONE ET HABITU.
Agunt creata et acquirunt habitum. Agunt et deficiunt continuatione quia inveniunt resistens. Unde fatigatio scindit vim. Sic non est in creatore. Non transmutatur acquirendo habitum. Non indiget obumbratione ut quiescat fatigatus.

XIV
DEUS EST OPPOSITIO NIHIL MEDIATIONE ENTIS.
Haec definitio imaginari facit Deum esse sphaeram in cuius centro nihil incarceratur. Et est continue agens sphaera divina opus divinum quo detinet nihil in suo esse aeternaliter, a quo per exuberantiam suae bonitatis vocavit in esse rem quae est quasi circa centrum. Quae si ad esse actum attrahit, stabit sphaera, si ad esse possibile, redibit ad nihilum.

XV
DEUS EST VITA CUIUS VIA IN FORMAM EST VERITAS, IN UNITATEM BONITAS.
Est motus a medio et ad medium: primus dat esse, secundus dat vivere. In Deo primus motus est via generantis ad genitum cum esse; secundus, id est via conversa, est bonitas.

XVI
DEUS EST QUOD SOLUM VOCES NON SIGNIFICANT PROPTER EXCELLENTIAM, NEC MENTES INTELLIGUNT PROPTER DISSIMILITUDINEM.
Officium vocis est significare intellectus mentis, et non aliud. Anima non invenit in se speciem vel exemplar Dei, quia ipsa sunt penitus ipse, non secundum quod sit in rebus. Ergo dissimilis est ei secundum se totum, et non intellectus, igitur nec significatus.

XVII
DEUS EST INTELLECTUS SUI SOLUM, PRAEDICATIONEM NON RECIPIENS.
Non cognoscitur nodus per relationem nodi. Praedicatio in rebus est ut diversis rationibus explicetur quod unica includitur. Igitur cum in Deo non sint diversae rationes secundum prius et posterius, perficientes quid eius secundum magis et minus, non recipit praedicationem, sed se ipsum ipse intelligit quia ipsum ad ipsum generat.

XVIII
DEUS EST SPHAERA CUIUS TOT SUNT CIRCUMFERENTIAE QUOT PUNCTA.
Ista sequitur ex secunda, quia cum sit totus sine dimensione, et etiam dimensionis infinitae, non erit in sphaera suae essentiae extremum. Igitur non est in extremo punctus quin exterius sit circumferentia.

XIX
DEUS EST SEMPER MOVENS IMMOBILIS.
Immobilis dicitur Deus quia est secundum unam dispositionem semper, et hoc est esse in quiete. Movens semper est, quia vivens in se, tamen sine alteratione. Intelligit se intellectu simplici, et hoc est quod intellectus perficit intellectum, et intellectum est forma intelligentis.

XX
DEUS EST QUI SOLUS SUI INTELLECTU VIVIT.
Non vivit sicut corpora quae recipiunt aliena intra se ut convertant ea in sui naturam. Non vivit ut corpora supracaelestia quae a spiritibus habent motum, nec vivit ut intelligentiae, animae quae ab ipsius unitate sustentantur. Sed a se ipso et in se intelligendo vivit et est superessentialiter.

XXI
DEUS EST TENEBRA IN ANIMA POST OMNEM LUCEM RELICTA.
Species rerum apud animam, quae detegunt quod in ipsa est gratia cuius Deus quodammodo omnia, ipse illuminat animae. Sed post abiectionem omnium istarum formarum contemplatur divinitatem. Abnegando et removendo omnes rerum species ab ipsa, convertit se supra se et vult videre causam primam. Et obtenebratur intellectus animae, quia non est aptus ad illam lucem increatam. Unde cum ad se convertit, dicit: Hic mihi tenebrae sunt.

XXII
DEUS EST EX QUO EST QUICQUID EST NON PARTITIONE, PER QUEM EST NON VARIATIONE, IN QUO EST QUOD EST NON COMMIXTIONE.
Applicatione vero suae triformis essentiae ad nihil, iuxta illas res quae sunt ad esse producit, ut ex generante initium suae existentiae perciperent, per genitum in esse starent, in vivificatore permanerent. Sed sic ex generante – quod ipse non dividitur – aliquid de sua essentia eis adhaerentiam tribueret, nec species divina, rebus speciem dans per se, non per alium, se ipsam variaret, nec vivificator, ipsa in se colligens, commixtionem ex interceptione aut impuritatem contraheret.

XXIII
DEUS EST QUI SOLA IGNORANTIA MENTE COGNOSCITUR.
Haec definitio cognoscitur per vicesimam primam. Nihil cognoscitur ab anima nisi cuius speciem recipere potest et ad exemplar eius quod est in ipsa comparare. Nullius enim habet anima exemplar nisi illius quod per ipsam a prima causa fluxit in esse. Igitur eius quod est super ipsam non habebit cognitionem, igitur non primae causae. Sed cum omnem aliorum contemplata fuerit scientiam, extrahendo ipsam primam causam a rebus et supponendo oppositionem nihil, quantum poterit acquirere sic habebit cognitionem. Et hoc est vere ignorare, scilicet scire quid non est, et nesciendo quid est.

XXIV
DEUS EST LUX QUAE FRACTIONE NON CLARESCIT, TRANSIT, SED SOLA DEIFORMITAS IN RE.
Haec definitio est ad essentiam data. Lux creata sicut cadit super rem tenebrosam tantae tenebrositatis quod non sit potens lux illa purgare tenebrosum, propter sui vehementem possibilitatem, tunc frangitur lux in radiis, in maximo scilicet sui acuti, et pertransit in accidentia, essentialis cum ista fractio accidentia multiplicat. Et haec claritas est. Lux divina non invenit in rebus creatis tantam possibilitatem quae eam frangat in sui actione; unde omnia pertransit. Sed sola deiformitas in re, illa multiplicat et claritatem in re generat, in se nullam. Et hoc est quod dicit.

Nota. Alcuni cambiamenti sono stati proposti da P. Lucentini, Il Libro dei ventiquattro filosofi (Piccola Biblioteca Adelphi 429), Milano 1999. Sent. VII. Il testo sembra imporre l’espunzione del primo non, scritto forse per erronea anticipazione del non successivo: “sed [non] sic primo ut non prius”. Sent. XIV. E’ preferibile la lezione semper, attestata in alcuni manoscritti, in luogo di sphaera, che sembra introdurre una contraddizione: “stabit semper”. Del resto le abbreviazioni di semper e sphaera potevano essere molto simili. Sent. XXII. L’’integrazione di ut, assente nei manoscritti, è attestata da una citazione letterale in Bertoldo di Moosburg, Expositio super Elementationem theologicam Procli, prop. 126 A, cod. Biblioteca Apostolica Vaticana, Vat. lat. 2192, f. 194va: “Sed sic ex generante, quod ipse non dividitur <ut> aliquid de sua essentia eis adhaerentiam tribueret”.


  • * *

TOMMASO DI YORK, SAPIENTIALE I, 18
Per gentile concessione del “Corpus Christianorum” riproduciamo il commento di Tommaso di York, Sapientiale I, 18, alle prime tre sentenze del Liber viginti quattuor philosophorum. L’edizione critica è opera di F. Hudry, Corpus Christianorum. Continuatio Mediaevalis, 143 A, Brepols, Turnhout 1997, pp. 86-96.
THOMAS EBORACENSIS SAPIENTIALE, I, 18
18m capitulum.
Cap. 18m. In ponendo viginti quattuor descriptiones Dei quae dicuntur esse viginti quattuor philosophorum et in exponendo eas, ex quibus nihilominus liquent eminentes proprietates eius.
Post haec ponam descriptiones viginti quattuor quas referuntur dixisse viginti quattuor philosophi, quas singulas singuli post inducias sibi datas in communi protulerunt, et exponam eas breviter. Quarum prima est haec.


1a. DEUS EST MONAS MONADEM GIGNENS ET IN SE SUUM REFLECTENS ARDOREM.
Nomen autem monadis Deo convenienter adaptatur, quia ipsa non est numerus sed fons et origo numerorum, initium finisque omnium nec principium aut finem sciens et propter hoc, sicut dixi, ad summum refertur Deum, prout dicit Macrobius libro I, cap. 7. Cum enim sit triplex unitas secundum Avencebrol libro IV, cap. 19, tum agens, tum patiens, simul agens et patiens, priori modo dicitur unitas, et propter hoc est unus non unitate numerali sed simplicitate impartibili, prout dicit Ieronimus Super principium Regum: Deus dicitur unus non numero sed quia nunquam mutatur, secundum quod dicit Scriptura: natura tua “autem idem ipse es” etc.
Ratio autem huius immutabilitatis est sua indivisibilitas. Nihil indivisibile numerabile, sicut dicit Augustinus De civitate Dei XI, cap. <10>. Unitas est indivisibilis et ideo praefertur omni numero sicut dicit Macrobius in eodem, sicut punctus omni divisioni prout dicit idem <Augustinus> De quantitate animae, igitur secundum quod habetur in Propositionibus ecclesiasticis: Dicitur unus ratione immutabilitatis, sicut iam dictum est.
Similiter ratione simplicitatis, quia in eo nullus numerus, nulla pluralitas secundum Boetium De Trinitate. Nam non est in eo pluralitas partium quae est in corporeis nec accidentalium proprietatum.
Dicitur etiam unus ratione exclusionis, quia non est quae est in corporeis nec diversorum effectuum ostendentium pluralitatem proprietatum in eo pluralitas substantiarum, quia non sunt plures dii.
Nihilominus dicitur unus ratione similitudinis, quia unitas a nullo descendit et omnis pluralitas ab unitate defluit, sicut manifestabitur in capitulo ‘De unitate’.
Et quia monas haec est forma, et forma omnino immaterialis – formae autem per se est suam speciem gignere –, ideo necessario monas monadem gignit, secundum quod dicit Macrobius in eodem quod monas primo genita est. Monadem autem genitam a monade immateriali impossibile est esse aliud a monade gignente quia, sicut dicit Averroes super VII Metaphysicae, cap. <8>, generans non generat aliquid nisi propter materiam, et iterum quia gignens et genitum sunt unum in forma, sicut dicit ibidem. Ubi forma est simplicissima et incommunicabilis secundum numerum, necesse est quod monas gignens et monas genita sit idem in forma. Haec est essentia purissima et simplicissima et aeque simplex genita sicut et gignens, quoniam a simplicissima forma non potest aliquid gigni per decisionem, sed tantummodo per totius naturae communicationem, adeo quod in nullo differat monas a monade, nisi quod haec sit generans et haec genita.
Amplius, quia forma quoddam divinum et optimum et appetibile est, sicut dicit Aristoteles I Physicorum, cap. 24, ideo necessario est ipsa per se amabilis tanquam per se delectabilis. Et propter hoc impossibile est monadem monadem gignere, in qua gignitione est omnimoda formae unitas et nulla in forma gignentis a genita diversitas, quin gignens diligat genitam monaden, et e converso quin genita diligat gignentem. Et hoc est quod dicit ille philosophus: et in se reflectit ardorem. Sicut in duobus purissimis speculis, si splendor unus incideret super alterum, ab altero item reflecteretur in se ipsum, et esset reflexio non tantum in splendore sed calore seu ardore, cuius nomine amor significatur.
Propter hoc dicit: Deus est monas monaden etc.


2a. DEUS EST SPHAERA INTELLIGIBILIS INFINITA CUIUS CENTRUM EST UBIQUE, CIRCUMFERENTIA NUSQUAM.
Haec est secunda propositionum quae, sicut prima data est per gignitivam sui in se multiplicationem, ita et haec per sui in se interminationem, nihilominus per ubitatis sui declarationem.
Nomen autem sphaerae convenienter adaptatur divinae essentiae, quia haec est figurarum completissima vel perfectissima, pulcherrima et optima et prima. Cum enim in figuris circulus praecipue dicatur has habere conditiones, nihilominus et sphaera, et numerosius.
Nam sphaera ex solidis constat, ex planis vero circulus aut orbis qui cyclus graece dicitur, secundum quod dicit Cicero De natura deorum II, cap. 21, et ideo idem decor numero seu perfectio, quae simpliciter est in circulo, numeratur in sphaera. Unde non inconvenienter primae perfectioni, quae quodammodo numeratur in persona sed non in esse, convenit. Perfectissima est quia, cum sphaera contineat figuram circularem, circulum autem est impossibile recipere augmentum aut diminutionem, secundum quod dicit Aristoteles V Metaphysicae, cap. 7, secundum expositionem Averrois, necessario est perfectissima et ideo convenit essentiae perfectissimae.
Ceterum in sphaera non est principium aut finis et ideo designat aeternitatem, sicut diadema apud Martianum. Unde dicitur quasi ‘duo demens’, principium scilicet et finem, et propter hoc convenit naturae aeternae quae est sine principio et fine, sicut ipse dicit in Ysaia: “Ante me non est formatus alius et post me non erit alter”. Sphaera enim est species in rotunditate formata cuius centrum est ex omnibus partibus conclusum, nec principium nec terminum habens, sicut dicit philosophus.
Ipsa autem est pulcherrima, secundum quod dicit Cicero in eodem libro et capitulo: Quid enim pulchrius ea figura quae sola omnes alias figuras complexa continet? Huius autem pulchritudinis causa est singularis sui aequalitas, sicut declarat Augustinus De quantitate animae. Ipsa est optima figurarum, quia secundum Ciceronem: Nihil asperitatis, nihil ostensionis habere potest, nihil incisum angulis, nihil anfractibus, nihil eminens, nihil lacunosum. Ipsa est prima figurarum quia una linea contenta, secundum quod dicit Aristoteles II Caelo et mundo, cap. 5 b, et Augustinus De quantitate animae, et propter hoc inter figuras specialius appropriatur ipsi Deo, cuius essentia perfectissima, pulcherrima et prima.
Quod autem dictus est sphaera intelligibilis, ad differentiam corporalis dictum est; quod INFINITA, ad differentiam intelligibilis sed creatae, unde in expressionem differentiae utriusque subiungit: CUIUS CENTRUM UBIQUE EST etc. Et exponitur sermo ille dupliciter, ut et circumferentia et centrum dicatur de creatore, centrum de creatura.
Igitur per CENTRUM potest intueri virtus Dei omnia penetrans et supportans, per CIRCUMFERENTIAM magnitudo eius omnia circumdans et transcendens, sicut loquitur de hoc Gregorius Moralia II, super illud Iob 1: “Egressus est Sathan a facie Domini” etc. Ipse ait: Manet intra omnia, ipse extra omnia, ipse supra omnia, ipse iuxta omnia, superior per potentiam, inferior per sustentationem, exterior per magnitudinem, interior per subtilitatem; sursum regens, deorsum continens, extra circumdans, interius penetrans. Nec alia ex parte superior, alia inferior, alia exterior, alia interior, sed unus idemque totus ubique praesidendo sustinens, sustinendo praesidens, circumdando penetrans, penetrando circumdans; unde superius praesidens, inde inferius sustinens, et unde exterius ambiens, inde interius replens. Sic igitur ipse CUIUS CENTRUM EST UBIQUE, omnia replens quia attingit ubique propter sui munditiam, sicut dicit unus de sapientibus; CIRCUMFERENTIA vero NUSQUAM, quia “lucem habitat inaccessibilem”, sicut dicit Paulus. Eius centrum est ubique quia “excelsior caelo, profundior est inferno, longior terra, latior mari”, sicut dicit Iob; circumferentia vero nusquam quia “Deum nemo vidit unquam”, sicut dicit Iohannes.
Igitur secundum hanc expositionem, per centrum ubique existens provisionis bonitas designatur quae “attingit a fine usque ad finem fortiter et disponit omnia suaviter”. Per circumferentiam quae nusquam est, eius immensitas significatur quae a nulla creatura comprehenditur, sicut dicit Ieremias: “Magnus est consilio et incomprehensibilis cogitatu”. Bonitas enim Dei provisiva, quantum ad intelligentiam creatam, est sicut centrum respectu eiusdem immensitatis quae est sicut circumferentia, quoniam illa aliquo modo percipitur, ista nullius aspectu intuetur; illa in hoc respectu est quasi infima, ista quasi summa; illa est intra omnia, haec est extra omnia, sicut supradictum est; illa omnia replet et sustinet, haec ambit et praesidet. Sicut etiam centri ad circumferentiam, sic non est citatae apprehensionis huius provisivae bonitatis ad illam immensitatem apprehensio.
De hiis nominibus, centro videlicet et circumferentia, quid et qualiter Deo adaptari possint, manifestum est a Dionysio Divinis nominibus, cap. 4 et 5. Ait enim in 5° exemplificans qualiter in Deo sint omnes creaturae sicut in centro lineae. In centro, inquit, omnes circuli lineae secundum unam unitionem coexistunt et omnes habet signum in se ipso lineas uniformiter unitas, et ad se invicem et ad unum principium a quo processerunt, et ipso quidem centro perfecte uniuntur. Parum autem ab ipso distantes, parum discernuntur, magis autem distantes, magis; et simpliciter in quantum centro sunt propinquiores, in tantum et ipsi et sibi invicem uniuntur, et in quantum ab ipso, in tantum a se invicem destiterunt etc. Quod ipse sit circumferentia, manifestat sermo eiusdem capitulo 4°: Ipse, inquit, est sicut principium et finis omnium, sicut circuitus existentium etc. Est igitur centrum etc.
Posset autem in hoc sermone declarari modus ubitatis Dei quoniam sic UBIQUE est quod NUSQUAM est. Ipsum autem esse ubique manifestat propositio Macrobii superius dicta: Deus est cuius templum est omne quod cernitur. Et iterum, quia sicut ubique est quod non tantum extra est, sed prope, nobiscum et intra nos est, sicut dicit Seneca Epistola 41 c, propterea est sicut centrum ubique: centrum enim intimum est in circulo. Verumtamen quia sic ubique est quod locale non est – sicut dicit Cicero De natura deorum I, cap. 18: Quod eius domicilium? quae sedes? quis locus? ubi habitat? quae causa eum loco moveat? Quasi diceret: nullus est ei locus – et ideo sic ubique est quod nusquam est.
Quomodo autem et quare dicatur esse UBIQUE, docet Avencebrol libro V, cap. 39: Ideo, inquit, dicitur creator sublimis et sanctus esse in omni, hoc est ubique, quia voluntas, quae est virtus eius, est infusa in omni et penetrans omne et nihil est sine ea, quoniam ex ea est esse omnium et constitutio eorum. Ipsa enim penetrat omnia sine motu et agit omnia sine tempore propter magnam suam fortitudinem. Et ut hoc facilius intelligas, ait: Imaginare actionem intelligentiae et animae in omni sine motu et sine tempore, et diffusionem luminis subito sine motu et tempore. Quia, sicut dicit ipse ibidem, cap. 38: Virtus divina diffusa est a summo usque ad imum, sicut est diffusio animae in corpore, et ipse est movens omnia et disponens omnia.
Si autem CENTRVM dicamus creaturam – nam sicut tempus collatum aeternitati reputatur momentum, sic creatura immensitati comparata reputatur punctum sive centrum, sicut dixit una Propositionum supradictarum – quod ipse continet omnem creaturam instar puncti, hoc igitur CENTRUM UBIQUE EST quia “pleni sunt caeli et terra gloria eius”, hoc est quod creatura quae manifestat gloriam eius vel quae facta est ad gloriam eius. CIRCUMFERENTIA vero immensitas eius est, sicut iam dictum est, quae omnibus circumfertur, omnia complectitur, et tamen NUSQUAM EST, secundum quod dicit Augustinus De Trinitate V, cap. 2: Sine situ praesens est, sine habitu omnia continens, sine loco ubique totus, sine tempore sempiternus.
Et hoc est: DEUS EST CUIUS CENTRUM EST UBIQUE, CIRCUMFERENTIA NUSQUAM.


3a. DEUS EST TOTUS IN QUOLIBET SUI.
Haec est tertia et data simul secundum considerationem divinae simplicitatis, nihilominus et veritatis, quid est sui in se et sui in altero.
Deus autem totus dicitur non propter partium diversitatem, sed propter integritatem secundum Ciceronem, prout exponit Augustinus Ad Dyoscorum epistola 38, l. Item propter perfectionem, quia totum et perfectum idem penitus aut secundum naturam proximi: cui enim nihil abest et cuius nihil est extra, hoc est totum et perfectum sicut dicit Aristoteles III Physicorum, cap. 9 a.
Totalitas etiam Dei dicitur plenitudo eius quae ab ipso solo comprehenditur, sicut dicit Augustinus Ad Paulinam epistola 48: Aliud est videre, aliud totum videndo comprehendere. Videtur quod utcumque praesens sentitur comprehenditur, cum nihil latet videntem et cuius fines circumspici possunt, et propter hoc Dei plenitudinem nullus comprehendit.
QUOLIBET autem quod Dei est exponi potest tripliciter. Primo quod omnia quae habere dicitur sua esse intelligantur, sicut verbi gratia potentia, sapientia, bonitas etc. Quia igitur est quod habet, sicut dicit una Propositionum supradictarum, propter hoc est TOTUS IN QUOLIBET. Nam sicut dicit Boetius De Trinitate, praedicamenta affirmativa de Deo facta sunt in eo coniuncte atque copulate, de creaturis vero sunt in eisdem divise, quia hoc est dictu: cum de creaturis praedicantur, non totum quod est is de quo praedicantur praedicant, quia multa alia de ipso praedicanda relinquunt, et causa est quia id de quo praedicantur simplex non est. De Deo vero quicquid praedicatur, ita de ipso praedicatur quod nihil praedicandum aliud relinquit, quia in simplici sunt id ipsum quae in eo sunt et quae de ipso praedicantur. Et propter hoc IN QUOLIBET SUI, id est in quolibet quod praedicatur de Deo quod et ipse habere dicitur, est ipse TOTUS.
Si vero per hoc quod dicitur QUODLIBET SUI intelligamus non partium aggregationem sed simplicissimam eiusdem perfectionem, tunc insinuatur quod ipse totus totaliter est in toto sui, id est in se ipso, hoc est nihil habet in quo non sit totus, sicut simplex in simplici et ut punctus in puncto, secundum quod dicit Aristoteles VI Physicorum, cap. 1 a. Quod si indivisibile tangit secundum totum, in se ipso tamen dicitur esse, quia non continetur eis quibus est praesens tanquam sine hiis esse non possit, sicut dicit Augustinus Ad Dardanum epistola 3; quasi siquidem antequam mundus fieret mansit in seipso, sicut dicit Augustinus Contra adversarium legis et prophetarum I. Non est autem sic in aliqua creatura quia, cum omnis creatura sit hoc et hoc et non hoc tantum, ipsa tota non est in quolibet hoc sui per se et singulariter, sed coniunctim et simul in hoc et in hoc.
Tertio modo exponitur ut si QUODLIBET Dei dicamus proprietates distinctivas penes differentiam originis, tunc ipse EST IN QUOLIBET SUI, quia in qualibet proprietate est tota deitas propter omnimodam divinitatis simplicitatem.
Quarto modo exponitur ut QUODLIBET Dei dicamus omnem creaturam. Quaelibet enim creatura est Dei, in qua dicitur totus esse secundum Augustinum Ad Dardanum: Quia non parti rerum partem suam praesentem praebet, et alteri parti alteram partem, aequales aequalibus, minori minorem, maiori maiorem, quia non solum universitati creaturae, verum etiam cuilibet parti eius totus pariter adest.

(translation will follow)

No comments:

Post a comment